라틴어 문장 검색

Et quamvis ad voluptatem nostram sive nostre sensualitatis quietem in terris amenior locus quam Florentia non existat, revolventes et poetarum et aliorum scriptorum volumina quibus mundus universaliter et membratim describitur, ratiocinantesque in nobis situationes varias mundi locorum et eorum habitudinem ad utrunque polum et circulum equatorem, multas esse perpendimus firmiterque censemus et magis nobiles et magis delitiosas et regiones et urbes quam Tusciam et Florentiam, unde sumus oriundus et civis, et plerasque nationes et gentes delectabiliori atque utiliori sermone uti quam Latinos.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 35:2)
Ut enim ab illa infinita discedatur, propior est eiusdem gentis, nationis, linguae, qua maxime homines coniunguntur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 71:2)
quid autem reperiri tam eximium aut tam expetendum potest quam istam virtutem, moderationem animi, temperantiam non latere in tenebris neque esse abditam, sed in luce Asiae, in oculis clarissimae provinciae atque in auribus omnium gentium ac nationum esse positam?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, 2장 3:1)
Bello Europaeo saeviente, nationes belligerantes, gentem ullam a partium studio immunem esse, vix paterentur.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM PRIMUM.148)
ne nationes quidem et gentis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 94:5)
Hoc propter multitudinem fornicationum meretricis speciosae et gratae et habentis maleficia, quae vendidit gentes fornicationibus suis et nationes maleficiis suis.
(불가타 성경, 나훔서, 3장4)
ita nationis nomen, non gentis, evaluisse paulatim, ut omnes primum a victore ob metum, mox et a se ipsis invento nomine Germani vocarentur.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 2장 5:2)
gens sermo hic et nationem significat et familiam, sed nunc ad utrumque potest referri.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 671)
natio, nam et gentibus proprii mores sunt, nec idem in barbaro, Romano, Graeco probabile est;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 118:2)
Ecgfrid rex Nordanhymbrorum, misso Hiberniam cum exercitu duce Bercto, uastauit misere gentem innoxiam, et nationi Anglorum semper amicissimam, ita ut ne ecclesiis quidem aut monasteriis manus parceret hostilis.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXIV [XXVI].3)
enimvero senatus indignari tantum consulem ausum, ut suam provinciam relinqueret, in alienam transiret, exercitum novo periculoso itinere inter exteras gentes duceret, viam tot nationibus in Italiam aperiret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 10:1)
QUO tempore etiam gens Nordanhymbrorum, hoc est ea natio Anglorum, quae ad Aquilonalem Humbre fluminis plagam habitabat, cum rege suo Aeduino uerbum fidei praedicante Paulino, cuius supra meminimus, suscepit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. IX.2)
Nam cum ante equites in suam quisque gentem discriberentur seorsus a ceteris, exempto nationum discrimine praefectis non utique suarum gentium, sed delectis attribuit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 2장 8:2)
nunc singularum gentium instituta ritusque quatenus differant, quaeque nationes e Germania in Gallias commigraverint, expediam.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 27장 3:2)
Pedites his plurium gentium non inmixtos, sed suae cuiusque nationis iunxerat copias.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 12장 8:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION